Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis. Nam pluri- [*](conivere c: convenire a, et vulgo ante Schn.: meri con-tueri SA: om. M: connivere Schn. ) [*](distendit (discendit a, discendi c) atque impedit (impendit c) acM. ) [*](gemmas et AacM, et vulgo ante Schn.; et deinde corticem M, ante Schn. ) [*](permiserit SA: permisceri cM. a III. 6. b cambium-layer. )

v.1.p.440
mum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse erit [*]()ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam [*]()ut tempestates et [*]()ventos et imbres [*]()immobilis pati possit.

Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.

Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime [*]()solida est atque enodis. Cum iuxta[*]()terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et [*]()superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit. Purgamentum habeas ad fissuram,[*]()sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.