Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Permiserim [*]()tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae. Sed quocumque quis tempore destinaverit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxerit, diem quoque tepidum silentemque a ventis eligat.
Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis. Nam pluri- [*](conivere c: convenire a, et vulgo ante Schn.: meri con-tueri SA: om. M: connivere Schn. ) [*](distendit (discendit a, discendi c) atque impedit (impendit c) acM. ) [*](gemmas et AacM, et vulgo ante Schn.; et deinde corticem M, ante Schn. ) [*](permiserit SA: permisceri cM. a III. 6. b cambium-layer. )
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.