Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito, humidis albam.Neque est ulla eius propagandi [*](alieni generis viti (vitis c) cM, Ald., Gesn.: alie in genere vitis a: alienigenis surculis Schn.: vitis ut viti] vitis ultratus surculus SA. )[*](non om. SA. )[*](qua SAa: qui (a om.) cM. )[*](Deusta coalescebat] sic edd.: deusta (devineta S, de vineta A) porro cum prore (rore S, parte a) convalescebat SAa. Post scobem habent faciebat raro revirescebat et perurebat eam partem quam perforaverat deusta. Porro et insitus surculus comprehendebat cM. )[*](coalesc, in eaque (duo verba om. codd.) nec (et codd.) insitus vulgo. )[*](ramenta edd.: rasamenta acM: tramenta SA. )

v.1.p.448
necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci ut incrementum insit i[*]()plagam possit contingere;[*]()nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum summittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet,[*]()vel propagare vel ad fructum relinquere.

Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima.