Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat. Deusta porro raro revirescebat, vel cum priore coalescebat,[*]()et insitus [*]()surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini; ea porro interventu suo prohibebat corpus surculi corpori vitis applicari.
Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus. Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta [*]()facit; quibus exemptis plaga levis relinquitur, quae facilius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente lanugine quam excitabat antiqua terebra.
Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito, humidis albam.Neque est ulla eius propagandi [*](alieni generis viti (vitis c) cM, Ald., Gesn.: alie in genere vitis a: alienigenis surculis Schn.: vitis ut viti] vitis ultratus surculus SA. )[*](non om. SA. )[*](qua SAa: qui (a om.) cM. )[*](Deusta coalescebat] sic edd.: deusta (devineta S, de vineta A) porro cum prore (rore S, parte a) convalescebat SAa. Post scobem habent faciebat raro revirescebat et perurebat eam partem quam perforaverat deusta. Porro et insitus surculus comprehendebat cM. )[*](coalesc, in eaque (duo verba om. codd.) nec (et codd.) insitus vulgo. )[*](ramenta edd.: rasamenta acM: tramenta SA. )