Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Illa sic [*]()per terebrationem: primum ex vicino fructuosissimam[*]()considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior [*]()et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur; et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur [*]()foramini, atque ita luto circumlinitur [*](motus om. SA, vett. edd. ) [*](ordinandus SA. ) [*](summittuntur S i summittur A: summitur a: sumitur c, edd. ante Gesn.: submittitur M, Gesn., Schn. ) [*](insitis om. vett. edd., Schn. ) [*](ducit S: duci A. ) [*](Ita SAacM, Sobel: In illa autem, quae fit vulgo. ) [*](oportet post fruct. add. vulgo; om. SAacM. ) [*](putatior SA, Sobel. ) [*](artatur SA. a Cf. Pliny, N.H. XVII. 116; Palladius, III. 17. 7. )