Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice; putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat [*]()cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio.
Illa sic [*]()per terebrationem: primum ex vicino fructuosissimam[*]()considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior [*]()et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur; et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.