Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Vinculi genus ad insitionem non unum est. Alii viminibus obstringunt; nonnulli circumdant libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum comprehendit, aliam rursus exigit curam:
nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit [*]()subligandum, ne vento surculus [*](autem] ut rarior (non ora.) SA: adradi Schn. ) [*](aequaliter vulgo ante Schn. ) [*](artus SA. ) [*](applicetur M, et vulgo: appellatur A. ) [*](nequidpatiatur coalescere SA: nequid coalescere patiatur a: nequid coalescere c. ) [*](profudit SA. a Thus forming an unsymmetrical wedge. By medulla is meant the cambium-layer. )
Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice; putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat [*]()cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio.
Illa sic [*]()per terebrationem: primum ex vicino fructuosissimam[*]()considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior [*]()et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur; et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur [*]()foramini, atque ita luto circumlinitur [*](motus om. SA, vett. edd. ) [*](ordinandus SA. ) [*](summittuntur S i summittur A: summitur a: sumitur c, edd. ante Gesn.: submittitur M, Gesn., Schn. ) [*](insitis om. vett. edd., Schn. ) [*](ducit S: duci A. ) [*](Ita SAacM, Sobel: In illa autem, quae fit vulgo. ) [*](oportet post fruct. add. vulgo; om. SAacM. ) [*](putatior SA, Sobel. ) [*](artatur SA. a Cf. Pliny, N.H. XVII. 116; Palladius, III. 17. 7. )