Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim.
In vitibus nimis temere tot mensium [*]()rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae: nec quia ignorem [*]()brumae temporibus aliquando insitam vitem comprehendere. Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus.[*]()Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati [*](confloreat SA. ) [*](laborem SA. ) [*](mensum SA. ) [*](nec quia ignorem o: nec qui nigriorem SAc: licet quidem ignorem (ex igriorem ut vid. ) M: non quod ignorem vulgo. ) [*](permiscere (permittere a) debeamus SAac, Sobel. Cf. Pliny, N.H. XVII. 188-189. )
medetur, possum aliquatenus conivere;[*]()cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,[*]()omnem scrupulum summovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari vineam; quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet, nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem consanet.
Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, quod tum et totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et [*]()cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.