Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7
Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos [*](dapsili (dapsilis aM, dacili SA) proventu (probentur SAM, probantur a) religatam vitem requiescere SAacM, Sobel: d. p. fatigata (fatigatam Cod. Laurent. 53. 27, teste Sobel) vitis fuerit, requiescere vulgo. ) [*](paruerit SA: par fuerit Sobel: patitur a. ) [*](si SAacM, vett. edd., Sobel: et sic vulgo. ) [*](definge SA: defringe a. ) [*](satos c: si post SAa: siccos M. ) [*](steriles M, edd.: similes SAac. ) [*](pulverationi c: pulveratione M: nudare pulverationibus om. SA. a I.e. the stripping off by hand of useless leaves and twigs (pampini), an operation described just above and frequently mentioned (e.g. Chap. 6, above; De Arb. 11. 2), and called pampinatio, as distinguished from putatio or pruning with )
Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim.