Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum [*]()est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur.

Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit; siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent.

Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuam volet [*]()decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat;