Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,[*]()umbras- [*](nondum Schn.: mundo SA: modo aM, Pontedera, Gesn.: mihi c: nihil edd. ante Gesti. ) [*](suspendant Schn.: suspendeat SacMvett. edd.: suspendae at A: suppendeat Ald., Gesn. ) [*](calametis S, et vulgo ante Schn.: calamitis A. ) [*](loco SAcM. ) [*](ad huc id cM: ad id ut SA: ad id a. ) [*](indicendus SA; indulgeudus acM. ) [*](incientibus Schn. cum Pontedera: initientibus S: inicientibus A: incipientibus acM, et plerique. ) [*](et SAa: ac M: om. c: atque vulgo. ) [*](sic codd.: et uvis post frondibus add. edd. ) [*]( habendus SA, vett. edd. ) [*]( deputet acM: decutet SA: decutiet edd. )

v.1.p.432
que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;[*]()nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit. Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat; haec clementius sine vulnere medetur, et anni sequentis expeditiorem putationem facit.

Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum [*]()est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur.

Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit; siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent.