Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Bracchia deinde sub stella quadripartito [*]()locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum [*](pinus edd.: abuius S: ab huius AacM: sabinas Sobel. ) [*](sambuci cM, edd. ) [*](probabilis SAac. ) [*](usu statum in his A: usu tantum in his acM, probabilis usus. Tamen in his haec vulgo ante Schn. ) [*](acuendaeque om. AacM, edd. ante Schn. ) [*](sinceritatem cM, edd. ante Schn.: ceritatem SAa: proceritatem Schn. ) [*](intraque colligemus om. c, vett. edd.: colligemus vitem cum ridica aM: vitem iuxta caput post colligemus repet. SA. ) [*](quadripertito SAa. )
Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat; et ut omnis materia, quae nondum[*]()potest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat. Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;[*]()quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.