Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus [*]()aut verrucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugum[*]()super secta[*]()vitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta [*]()solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque [*]()animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi [*]()vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem.

Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura [*]()vitium devincta comprimit, situque et [*]()veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.

Atque haec in ima parte [*]()vitis. Nec minus ea, quae in capite servanda sint, deinceps praecipiantur. [*](innatus Aa, Sobel: inantus S: intus natus c: internatus M, edd. ) [*](iugum SAacM, vett. edd., Sobel: iugo vulgo. ) [*](super secta vett. edd., Sobel: supersecta SAa: super recta M: superiecta c, et vulgo. ) [*](senecta SAc: senectia a: pars (in abbr.) enecta M: secta edd. ) [*](noxiisque SAacM: noxiisve edd. ) [*](radi SAM, vett. edd.: radici c: tradi a: cradi vulgo. ) [*](umore (humorem a) consedit cura (crura a) SAa. ) [*](et om. SA. ) [*](crate SA. )

v.1.p.414
Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,[*]()et quamdiu cicatricem non obduxerunt,[*]()commodius aquam fundunt;[*]()transversae plus umoris et rccipiunt et continent. Eam culpam maxime vinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito; [*]()novella et fructuaria recta summittito. Bracchia tenera et viridia servato; arida et vetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato.

In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem bracchiis componito, quorum singula spectent [*]()decussati iugi partes. Tum [*]()vel unum flagellum si macrior vitis erit, vel duo si plenior,[*]()bracchio cuique summittito, eaque iugo superposita praecipitato.

Sed meminisse oportebit ne in eadem linea unoque latere bracchii duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque [*]()aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur; quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.

Vocatur [*]()etiam focaneus palmes, qui solet in [*](convalescunt a, Ald., Gesn.: convalescent cM. ) [*](obduxerint a M. ) [*](fundent M. ) [*](decidito SA, vett. edd.: recidito acM, et vulgo. ) [*](spectent vulgo: spectant ScM, vett. edd.: om. Aa. ) [*](singulis post tum add. Schn.: om. SAacM. ) [*](plenior SAacM, et vulgo: pinguior Schn. ) [*](neque Schn.: atque (at expunet. a) acM, et vulgo: quae SA. ) [*]( vocatur M: ocatur a: videtur SAc. )

v.1.p.416
bifurco medius[*]()prorcpere; et idcirco eum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo bracchia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter idem amputant et adnodant priusquam corroboretur. Si tamen ita praevaluit ut alterutrum bracchium adflixerit,[*]()id quod imbecillius est tollitur et ipse focaneus summittitur.

Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede [*]()infra iugum constituite, unde [*]()se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectus[*]()scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.