Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Vitis autem cum sit [*]()per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. [*](quia SAac, vett. edd.: quoniam M, et vulgo. ) [*](igitur cM. ) [*](ververet A: verberat a: aquilonibus vere vel autumno M. ) [*](naturalis SA. ) [*](eligat om. SAa. ) [*](sint SAa. a Oct. 15th. b Feb. 13th. )
Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit summittendus qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.[*]()Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis [*]()accipit.