Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere [*]()palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut antea [*]()diximus,superlacrimet4etgemmantem caecet oculum.

Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum [*]()remittamus. Si neque is reperitur,[*]()saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. [*]()Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.