Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed in summittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupina[*]()caelum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et [*](facere SAa: de curere c. ) [*](debent SAacM. ) [*](maxime SAa. ) [*](particulorum SAa. ) [*](ut om. SA: et acM. ) [*](revocata in SAa, vett. edd.: renovata intra vulgo: renovata sed in c: renovata secundum (in abbr.) M. ) [*](pro munere supina -SA: primum supina a. a So called from the resemblance of the cross-bars of the trellis, with their four-sided opening, to the square opening of the compluvium in the Roman house roof. Cf. Pliny, N.H. XVII. )
Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere [*]()palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut antea [*]()diximus,superlacrimet4etgemmantem caecet oculum.
Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum [*]()remittamus. Si neque is reperitur,[*]()saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. [*]()Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.