Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

[*]()Quare medio in bracchio commodissime palmae summittentur, [*](melius SAa. )[*](adfixerit SA. )[*](pedes acM: pedum SA: pendens Ald. )[*](constet retunde SA. )[*](dilectus SAac: delectus M, et vulgo. )[*](se extendunt vulgo: extendunt (se om.) cM, vett. edd.: ostendunt (se om.) SAa. a Rustic dialect for faucaneus.Cf. Palladius, III. 12. 2, Focaneus etiam, qui inter duo bracchia medius nascitur, debet )

v.1.p.418
quae nec spem videmiae destituant nec emacient stirpem suam. Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere [*]()si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.

Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,[*]()cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt; nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.

At si longius, quam ritus agricolarum permittit, a capite vitis emicuerit, et bracchiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum [*]()iuxta truncum duorum articulorum [*]()vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in bracchium; ut [*]()sic recisa vitis ac revocata intra [*]()iugum contineatur.

Sed in summittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupina[*]()caelum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et [*](facere SAa: de curere c. ) [*](debent SAacM. ) [*](maxime SAa. ) [*](particulorum SAa. ) [*](ut om. SA: et acM. ) [*](revocata in SAa, vett. edd.: renovata intra vulgo: renovata sed in c: renovata secundum (in abbr.) M. ) [*](pro munere supina -SA: primum supina a. a So called from the resemblance of the cross-bars of the trellis, with their four-sided opening, to the square opening of the compluvium in the Roman house roof. Cf. Pliny, N.H. XVII. )

v.1.p.420
gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittae sed ungulae similis [*]()fiat resectio; nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est; nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.

Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere [*]()palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut antea [*]()diximus,superlacrimet4etgemmantem caecet oculum.

Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum [*]()remittamus. Si neque is reperitur,[*]()saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. [*]()Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.