Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede [*]()infra iugum constituite, unde [*]()se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectus[*]()scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.

[*]()Quare medio in bracchio commodissime palmae summittentur, [*](melius SAa. )[*](adfixerit SA. )[*](pedes acM: pedum SA: pendens Ald. )[*](constet retunde SA. )[*](dilectus SAac: delectus M, et vulgo. )[*](se extendunt vulgo: extendunt (se om.) cM, vett. edd.: ostendunt (se om.) SAa. a Rustic dialect for faucaneus.Cf. Palladius, III. 12. 2, Focaneus etiam, qui inter duo bracchia medius nascitur, debet )

v.1.p.418
quae nec spem videmiae destituant nec emacient stirpem suam. Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere [*]()si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.