Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium.

Vitis autem cum sit [*]()per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. [*](quia SAac, vett. edd.: quoniam M, et vulgo. ) [*](igitur cM. ) [*](ververet A: verberat a: aquilonibus vere vel autumno M. ) [*](naturalis SA. ) [*](eligat om. SAa. ) [*](sint SAa. a Oct. 15th. b Feb. 13th. )

v.1.p.410
Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionis[*]()in partibus vitium. Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur [*]()ingruentibus [*]()iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.

Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit summittendus qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.[*]()Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis [*]()accipit.

Modus itaque materiarum is erit quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in universum; illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda [*]()terra est. Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat; nam praestat ex vulnere postea subolem [*]()repullescentem vellere quam nodosam et [*](positionis S, Schn.: compositionis Aa, vett. edd.: constitutions cM, alii; et deinde a parte. ) [*](putabantur SA: putantur vett. edd. ) [*](ingredientibus SA, vett. edd., Sobel. ) [*](fructum humū (humu A) legere SA: fructum humore legere a: humorem inarescere M: humor urescere c. ) [*](axe vitis M: axi vitis ac: exivit is S: exiutas A. ) [*](dimovenda M, et vulgo: demovenda SAac, vett. edd. ) [*](vulnere postea subolem a: Postea sobolem (ut hibernas )

v.1.p.412
scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.

Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus [*]()aut verrucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugum[*]()super secta[*]()vitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta [*]()solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque [*]()animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi [*]()vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem.