Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Multi sequentes compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem; quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae [*]()possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus et imbribus putrescit.
Ac tamen [*]()cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e [*](prosiluit SAacM. ) [*](quae vel que codd.: qua vulgo. ) [*](ac tamen codd.: Hac tamen vett. edd.: attamen vulgo. a Cf. Palladius, XII. 3. )