Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. [*]()Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius [*]()onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit; illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum materiis distenditur.
Nec debemus committere, ut bracchia pleniora trunco sint; verum adsidue, cum modo a lateribus eorum flagella licuerit summittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iugum excedant; sed novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis excreverint, iugo superponantur; sin aliqua earum vel perfracta [*]()vel parum procera [*](quo SA. ) [*](interius SAaM. ) [*](adfligatur SA. ) [*](numerius SA. ) [*](praefracta Schn. )