Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae [*]()grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis ferisve vastentur.
Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur. Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum. Nam quae vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo [*](curvae om. SAa. ) [*](et om. SAa. ) [*](alligantur acM. edd. ante Gesn.: num alliciunt (eliciunt)? ) [*](salubris Se: salubus A. ) [*](diversis partibus (partis Aa) AacM. ) [*](sic S: circuatur atque A: curvantur atque acM: curvantur vinculo (deest codd.) itaque vulgo. ) [*](rursusque cM, et vulgo. ) [*](iuncta SAc. ) [*](neque ruinae (pluviae neque om.) SA: palmitibus pruinae om. a. )