Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque. Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,[*]()palmaeque superpositae deorsum versus circulo curvantur, atque [*]()id quod iugo dependet, fructu impletur; rursus [*]()curvatura iuxta [*]()vinculum materiam exprimit.
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae [*]()grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis ferisve vastentur.