Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,[*]()nisi et palmites adiunguntur.[*]()Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. [*]()Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,[*]()quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea [*]()vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta [*]()esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens plura [*]()praesidia desiderat; ibi quasi quadrato firmanda [*]()est agmine.