Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,[*]()eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur [*]()onere fructuum. Nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt; nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.

Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium.