Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio [*]()ambiguam [*]()magis habet aestimationem quam veram.
Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas