Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis [*]()in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps [*]()Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum; quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum [*](tarditas quam quemquam c. ) [*](Silvine SAacM: Publi Silvine edd. ) [*](cereno (ta suprascr. A) SA: cerretano ac. ) [*](rettulit A. ) [*](cum ac M, vett. edd. ) [*](vinetis SAacM. ) [*](stirpis ac: status stirpis SA. a By grafting scions of the proved vine on a large number of unproved stocks. )

v.1.p.282
naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.

Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli praecepimus; nunc illud proprie specialiter,[*]()ut non solum fecundissima [*]()vite, sed et vitis [*]()parte feracissima semina eligantur.

Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quae res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit,

dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,[*]()quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum; quo cum pervenerit,[*]()ibi consistit, atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut [*](specialiter inclusit Gesn. veluti glossam: spectantur Ursinus. ) [*](ex ante fecundissima acM, et vulgo; om. SA, Sobel. ) [*](sed et vitis SAac, vett. edd., Sobel: sed e vitis M: sed etiam e vitis vulgo. ) [*](crediderunt SAac, Brusch.: tradiderunt M, plerique cett. edd. ) [*](est SAa: om. cM. ) [*](conficitur S. ) [*](in om. SA, deinde prudentissimo A. ) [*](non om. SAc. ) [*](per (om. SAacM, vett. edd.) siphonem vulgo: si fons SA, ad si fonnem corr. A. ) [*](pervenit SA1. )

v.1.p.284