Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nec incredibilis debet in Amineis haec videri fecunditas.[*]()Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset [*]()adfirmare, sescenas [*]()urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane [*]()longinquis regionibus arcessita[*]()notitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas.
Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram. [*]()
Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum [*]()semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.Nos quoque [*](videri fecunditas SAacM: fecunditas videri vulgo. ) [*](posset SAac: possent vulgo. ) [*](sescenas scripsi (cf. III. 3. 2): sexenas M: sexcentenas a, edd.: septenas SAc. ) [*](plane edd.: palaeae S: paleae (-e ac) AacM. ) [*](accersita SAacM. ) [*](Noram om. SAac, vett. edd. ) [*](quadrigenarum SA: om. c. )