Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,[*]()quod in ea parte, qua [*]()deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe [*]()legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinus [*]()ingrandescat, ne aut praecoquem [*]()aut serae maturitatis fructum adferat. Nam illa volucribus, [*](accidere frequentis SA1. ) [*](vite c. ) [*](etiam me dura virgo SA: etiam in dura virga a. ) [*](aliquis SA. ) [*](nec totum fructum SA. ) [*](a similitudine rei acM, et vulgo ante Schn. ) [*](qua S, Schn.: quae A, et vulgo: que acM. ) [*](statione SA. ) [*](acinis SAc. ) [*](praecoquis SAc: percoquis a. )
haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una [*]()comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium [*]()velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,[*]()quo sol in eandem partem signiferi per eosdem[*]()numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.[*]()Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν [*]()vocant studiosi rerum caelestium.
Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quae vulgo nunc8 habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt.
Nos quoque [*]()haec genera testimonio nostro non fraudamus,[*]()sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut [*](non una] naturae SA. ) [*](plurium Ald., Schn.: plurimis SAa, Gesn.: pluribus cM. ) [*](desiderat a. ) [*](signiferi per eosdem] signifer eosdem SA: signi per eosdem acM. ) [*](coeperat A, et vulgo ante Schn. ) [*](graec. om. spat, relict. acM, deinde id est (in abbr.) reversionem vocant a. ) [*](ac ne A, Ald., Gesn.: ne a. ) [*](non cM, Ald., Gesn. ) [*](efferunt. Nos quoque om. SA. ) [*]( sic acM: non fraudamus om. SA: non fraudamus testimonio nostro vulgo. )