Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit [*]()summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam [*]()in otio tractare. Igitur unum quodque eorum quae [*]()proposui, suo iam persequar ordine.

Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt.