Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant; immo etiam seligunt [*]()deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quae nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur. Tum etiam dotem, id est instrumentum, raro vineis praeparant; cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familiae semper exhauriat.

Fructum vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia vel certe plurima ex his cum commiserunt, quidvis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiam [*]()vel per neglegentiam perdiderunt.

At si qui [*]()cum scientia sociaverint [*]()diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,[*]()sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient [*]() [*](sedeligunt S, Sobel. ) [*](inscientiam cM, vett. edd.: inscientia a: inscientia quae perdiderunt SA1: inscitia vulgo. ) [*](quis SAac: om. M. ) [*](sociaverit SAcM, vett. edd. ) [*](sic Gesn., Schn.: tricenas vel quadragenas certe ante Gesn.: tricenas v. c. ducenas SA: tricenas vel ducenas (decenas cM) certe acM. ) [*](percipiant SA1: percipiunt a: percipiet M. )

v.1.p.258
ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt. Nec in hoc errat; quippe ut diligens ratiocinator [*]()calculo posito videt id [*]()genus agricolationis maxime rei familiari conducere.