Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Neque id cuiquam [*]()dubium esse debet, cum et nostram et Iulii Attici rationem dispexerit.[*]()Nos iam [*]()enim vicena milia malleorum per vineae iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit: cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet quam acceperit impensam;

siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,[*]()reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.[*]()Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus; quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti [*](teneant c. ) [*](cuiquam om. SA, sed add. in marg. A. ) [*](dispexerit SAacM, et plerique: dispunxerit Schn. ) [*](iam om. SA1. ) [*](ingerunt acM, et in marg. A. ) [*](redemptorum erunt SA1, Schn.:redemptor emerit A2acM, ei plerique. a Rooted cuttings. b See Chap. 6. sec. 3, below. )

v.1.p.262
sestertiis sescenis[*]()nummis singula[*]()milia viviradicis a me rustici mercentur.

Sed vix istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam vini quantam tu, Silvine, novisti. Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.

Sive ergo pastinationis reditus seu futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum. Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum praecepta dabimus.

Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem.

Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra [*](sescenis S: sexcenis Aac: sexenis M: sexcentis vulgo. ) [*](singulis SAa, vett. edd.: singuli c. ) [*](surculis S (ait. s expunet.) A. )

v.1.p.264
quod utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti generis stirpem deposuisse.

Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit [*]()summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam [*]()in otio tractare. Igitur unum quodque eorum quae [*]()proposui, suo iam persequar ordine.

Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt.

Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverit[*]()tempestiva semina ieiuno [*](seruerit acM, ei in marg. A. ) [*](quam om. SAacM, vett. edd. ) [*](quod S. ) [*](spinae SA1. ) [*](si in peius] si impetus SA: sint priusquam c, edd. ante Gesn.: et fractae sunt priusquam in marg. A: et fractae priusquam M. ) [*](postulat SA1: postularit A2a. )

v.1.p.266
solo committere, non magnam sentient[*]()differentiam, cum ex mediocri materia [*]()in exilem translata sunt; sive laetior ager conserendus est, longe celerius in ubertate coalescunt.

Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et modice siccus ager vitiario [*]()est aptissimus; isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, [*]()cum in duos pedes et semissem convertitur humus; ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,[*]()sesceni [*]()malleoli pangendi sunt.