Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent. Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.
Neque id cuiquam [*]()dubium esse debet, cum et nostram et Iulii Attici rationem dispexerit.[*]()Nos iam [*]()enim vicena milia malleorum per vineae iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit: cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet quam acceperit impensam;
siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,[*]()reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.[*]()Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus; quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti [*](teneant c. ) [*](cuiquam om. SA, sed add. in marg. A. ) [*](dispexerit SAacM, et plerique: dispunxerit Schn. ) [*](iam om. SA1. ) [*](ingerunt acM, et in marg. A. ) [*](redemptorum erunt SA1, Schn.:redemptor emerit A2acM, ei plerique. a Rooted cuttings. b See Chap. 6. sec. 3, below. )
Sed vix istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam vini quantam tu, Silvine, novisti. Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
Sive ergo pastinationis reditus seu futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum. Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum praecepta dabimus.
Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem.