Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes [*](scipionia SM: scipioni ad apsilis A: scipioni adapsilis a: spioni allapsilis c: At spionia plerique edd. ante Schn. ) [*](musto sed c, vett. edd.: mustos sed SAa: musto et M, et vulgo. ) [*](horconia Sobel: holconia S: holcani aut A: holcoma a: holcama cM: holgonia aut vett. edd.: olcaginia vulgo. ) [*](scuritula a: sartula c: fcrtula M: scircitula Pontedera: Pompeiana scirpula om. SA. ) [*](rabucula SAa: rubicula cM. ) [*](mettica SAaM: atthica c. ) [*]( argillis SA. ) [*]( nuper gulanam (mihi cognitas per- om.) SA. )
quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant; [*]()quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae [*]()nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula.
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,[*]()studiosos non demorari; sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,[*]()probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quod [*]()proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione [*](enim om. SA, Sobel. ) [*](numero comprendere M, Verg. edd.: numero conprehendere a, edd.: numerum conprehendere (comprehende refert S, conprehendere fert A) SAc, Sobel. ) [*](dicere SAacM. ) [*](turbentur Sobel, Verg. edd.: turbent' S: turbem A: versentur acM, edd. ) [*](denominant SAacM: nominant edd. ) [*](etiam post vicinae add. vulgo: om. SAacM, vett. edd. ) [*](nequeat SAacM, vett. edd.: nequeant vulgo. ) [*](experimendo SA. ) [*](quo SA. )