Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam [*]()dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit,

generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes [*](scipionia SM: scipioni ad apsilis A: scipioni adapsilis a: spioni allapsilis c: At spionia plerique edd. ante Schn. ) [*](musto sed c, vett. edd.: mustos sed SAa: musto et M, et vulgo. ) [*](horconia Sobel: holconia S: holcani aut A: holcoma a: holcama cM: holgonia aut vett. edd.: olcaginia vulgo. ) [*](scuritula a: sartula c: fcrtula M: scircitula Pontedera: Pompeiana scirpula om. SA. ) [*](rabucula SAa: rubicula cM. ) [*](mettica SAaM: atthica c. ) [*]( argillis SA. ) [*]( nuper gulanam (mihi cognitas per- om.) SA. )

v.1.p.250
cum certa fide referre possumus. Neque enim,[*]()ut ait poeta, numero comprendere [*]()refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere [*]()quammultae Zephyro turbentur[*]()harenae: