Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, [*]()quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum [*]()vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,[*]()sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.
Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen [*](amethyston omnes post Beroaldum:amarcion SA: amaricion c: amarition M, vett. edd.: amarciem a. ) [*](quod et innoxia om. SA. ) [*](habilis SAaM. ) [*](helvenace M: hennacae (-e a)SAa: henirace c: Helvenaciae vulgo. ) [*](marcum SAacM, Schn. in not., Sobel: emarcum cett. Deinde mediocris vineis (SAa) defendit Sobel. ) [*](canam Sobel: cauam SAac: canaram M: avaram edd: . )
Ut Spionia [*]()dapsilis musto sed [*]()amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, [*]()ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpula[*]()atque Sticula, [*]()ut nigra Fregellana, ut Merica, [*]()ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis [*]()falso existimata.