Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
tamen contristatur. Visula[*]()deinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat.
Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine [*]()fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;humoribus etiam priusquam defluant,
putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, [*]()nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque [*]()candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.[*]()Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae [*]()generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt.