Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citius[*]()mitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique [*]()arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus [*]()et exilibus uvis praebere valet.
Frigidum ac roscidum solum et caelum [*]()commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo [*](proximo SA: proxime Ald.: proximae Gesn. ) [*](feracior est edd.: est om. codd. ) [*](tueantur M: tuentur SAac. ) [*](rubellanae SAa: rubellane c: rubellianae M, et vulgo. ) [*](cito SAa. ) [*](Pinguique SAacM: Pingui edd. ) [*](gracilibus om. S: gracili et A. ) [*](et caelum om. SAa. )