Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt[*]()austerioris [*]()vini, sed aeque perennis. Duarum [*]()minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur.

Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori [*]()germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est.