Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed hanc positionem damnavit [*]()usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes [*]()vitio suo enecabat;[*]()quod cum acciderat, superior pars seminis retorresccbat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, [*]()atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum 5 effugiat, praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiebantur, haec enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo [*](damnabit Ac. ) [*](prorepentes edd.: properentis SA: proparentis acM. ) [*](enecabat M: enecarat ac, et corr. ex enegarat S: enacarat A. ) [*](raserunt SAac, vett. edd.: resecuerunt vulgo. ) [*](pastinum Ald., Gesn., Schn.: pastinatum SAacM, vett. edd. a Here = the thick end or butt of the mallet-cutting, like the "head" of a mallet. )
Vitiosa est, ut mea fert opinio. Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei vitandae non una ratio [*]()est. Primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexata et infracta melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans [*]()demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, pracrumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium; propter quod praefractam maiorem partem radicum amittit.