Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

[*]()Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.

De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; 4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo; magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum veteresarmentoprobaverunt.Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.