Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. [*]()Quos cum per definitum vineis[*]()locum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut [*]()sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.
Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, [*](sic SAacM, et plerique: spatiis omissis Schn. ) [*](derigunt SAc: derigant a. ) [*](infindunt SAaM, Sobel: infundunt c, vett. edd.: infodiunt Ald., Gesn. Schn. ) [*](vineis SAacM: vinetis edd. omnes. ) [*](sic Schn.: omne ut S: ut omnem Aac, vett. edd.: ut omne M: Ac primum ex omni sive arbustivo, sive silvestri loco, quem vineis Ald., Gesn. )
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo [*]()palustris obvia sit,[*]()sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.
Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem; sed protinus aequaliter linea posita rectis [*]()lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere,
donec altitudinis mensuram datam ceperit.[*]()Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi [*](nisi si (om. ac) tamen scaturigo (scaturrigo SA) SAac, vett. edd.: nisi tamen si scaturigo M, Ald., Gesn.: nisi si statim uligo Schn. ) [*](sit (fit A) codd., vett. edd.: om. vulgo. ) [*](erectis acM. ) [*](coeperit SA. )
Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripae partem. Id genus mensurae ciconiam vocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.