Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtinere, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur; quippe praedictae virgulae superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit; tantumque spatii linea promota occupatur quantum effosus [*]()sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum est.
Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur: vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis. Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kalendas Decembres.
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student [*](supposuimus ac. ) [*](deducit S1AcM, et omnes ante Gesn. ) [*](et fusus SAac: effusus M. a The line and plummet, sometimes suspended from the apex of a triangular frame, formed a simple level (libella). b I.e., the new land, when so trenched in successive strips of the same dimensions, comes gradually to resemble a field that is kept in cultivation, though temporarily out of production. )