Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.[*]()Quibus autem [*]()mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium [*]()frontibus curvatos erigunt;
duabusque gemmis supra terram eminere passi [*]()reposita humo cetera coaequant: quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem.
Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est \ineas colenti [*]()vel aratro vel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem.
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur. Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen [*](Post conseruntur omnes habent Scrobibus vineta sic ponuntur, quae ex lemmate orta Schneider inclusit. ) [*](autem (aūt A) SAacM, vett. edd.: vitem Ald., Gesn., Schn. ) [*](scrobum SAac. ) [*](passim ac, vett. edd. ) [*](colenti SAcM, et plerique: colendi a, Ursinus, Schn. )
Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. [*]()Quos cum per definitum vineis[*]()locum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut [*]()sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.
Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, [*](sic SAacM, et plerique: spatiis omissis Schn. ) [*](derigunt SAc: derigant a. ) [*](infindunt SAaM, Sobel: infundunt c, vett. edd.: infodiunt Ald., Gesn. Schn. ) [*](vineis SAacM: vinetis edd. omnes. ) [*](sic Schn.: omne ut S: ut omnem Aac, vett. edd.: ut omne M: Ac primum ex omni sive arbustivo, sive silvestri loco, quem vineis Ald., Gesn. )
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo [*]()palustris obvia sit,[*]()sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.
Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem; sed protinus aequaliter linea posita rectis [*]()lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere,