Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.[*]()Quibus autem [*]()mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium [*]()frontibus curvatos erigunt;

duabusque gemmis supra terram eminere passi [*]()reposita humo cetera coaequant: quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem.

Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est \ineas colenti [*]()vel aratro vel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem.