Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli: cuius quam regionem [*]()spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, [*]()Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.

Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,[*]()velut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis [*]()fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus. [*](regionem quam SAacM. ) [*](repudiantem SAac. ) [*](aeris quae (que a) SAa. ) [*](praedicti sunt is (his A) SA. a Georg. II. 298. )

v.1.p.310

Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.[*]()Quibus autem [*]()mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium [*]()frontibus curvatos erigunt;