Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
ut [*](intelligemus M, et vulgo: intellegimus SA: intelligimus ac. ) [*](totum ad illud SAacM, et vulgo: totum: at illud Schn. ) [*](dicimus SAac, vett. edd. ) [*](simulatque sit confractus scripsi: simulatque situm confractum SA: simul atque si sint confracti ac, vett. edd.: simulatque sunt confracti M, Ald., Gesn., Schn. ) [*](summus regestus SA: summo regesti acM, et vulgo. ) [*]( eumque SAacM, vett. edd.: eosque Ald., Gesn., Schn. )
Cretosa humus utilis habetur viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum [*]()etiam, vel siticulosum et peraridum. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividae [*]()terrae permixtus, probaverunt antiqui; nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macres vineas efficere dixerunt.
Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.