Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intellegemus[*]()esse terram surcularem. Sed hoc in totum ad [*]()illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus [*]()pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime vinetis.

Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus [*]()et in summo regestus, [*]()tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi; eumque [*]()pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere; quae res alendo surculo sunt accommodatissimae? Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem? si tamen haec pingui glebae permixta sunt, nam eadem ieiuna maxime culpantur.Est autem,

ut [*](intelligemus M, et vulgo: intellegimus SA: intelligimus ac. ) [*](totum ad illud SAacM, et vulgo: totum: at illud Schn. ) [*](dicimus SAac, vett. edd. ) [*](simulatque sit confractus scripsi: simulatque situm confractum SA: simul atque si sint confracti ac, vett. edd.: simulatque sunt confracti M, Ald., Gesn., Schn. ) [*](summus regestus SA: summo regesti acM, et vulgo. ) [*]( eumque SAacM, vett. edd.: eosque Ald., Gesn., Schn. )

v.1.p.304
mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cui[*]()superpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur [*]()sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremelium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint,[*]()vel etiam valles quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non dissentiente.