Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit; et ut numerum, quem vilicus imperavit, explere possit, nihil curiose nihil religiose administrat. Unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod sciat [*]()exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris accipit,[*]()ne pampi- [*](quod SAac. ) [*](et SA, Sobel; om. acM, edd. ) [*](inscientia SAcM, vett. edd.: scientia a: inscitia vulgo. ) [*](agricolae m. legenti AcM, et vulgo: agricola m. legentibus Sa, Schn. ) [*](infirmissimi nam inutilissimus ScM: infirmissimam inultissimus a: ad rem infirmissimi om., deinde nam inutilissimus A: infirmissimi.Nam et inutilissimus Ald., Gesn.: in firmissimam inutilissimus vett. edd.: infirmissimus et inutilissimus Schn. 4 sciat ) [*](AacM: scit vulgo. ) [*](accipit SAac, vett. edd.: accepit M, Ald., Gesn.: acceperit Ursinus, Schn. )

v.1.p.288
nariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat.

Nos autem primo [*]()rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem praefert,[*]()nec ullam generandi vim possidet.