Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si interim cesset a partu.

Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari; sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem [*](primordii S, Sobel. ) [*](hanc edd.: hoc codd., Sobel. ) [*](macine A: imagine, et deinde specie S: imagine (specie) Sobel. ) [*](insisteret SAacM. ) [*](caules et om. SAa: et om. cM. ) [*](laboravimus Aa. a Cf. Cicero, Tusc. Disp. I. 18. 42, I. 20. 47. )

v.1.p.292
fecunditatis habere. Nec hoc illi sententiae repugnat.[*]()Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis omni[*]()membrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si genitali loco virga nata fructu careat, carituram quoque [*]()fetu.

Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,[*]()spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos [*]()sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,[*]()tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti,